- HEMONA
- I.HEMONAciv. in tribu Beniamin. Ios. c. 18. v. 24.II.HEMONAnomen urbis qpud Graecos, Latinosque scriptores varie corruptum. Sed recta scritura est Emon, vel Emona, ut Narbo, et Narbona. Graece Η῎μων Zosimo l 5. ubi habes de conditu huius urbis digressiunculam. Ptol. Η῎μωνα. In tabula autem itineraria, quam Marco Vesero debemus, et antiquis inscriptionibus nonnullis Emona recte scribitur. Corrupte autem in Herodiano: Ε᾿πέςτησαν πρώτῃ Ι᾿ταλίας πόλει, ἣν καλοῦσιν Η῾μῶν οἱ ἑπιχώριοι. Ubi (ut et Capitolin. ex eo) Emonam Italiae urbibus accenset: quomodo videlicet urbes finitimae modo huic, modo illi earum provinciarum, quas contingunt, attribui solent a scriptoribus, talium saepe incuriosis, ut et Strab. observat. Nam revera Emona Pannoniae superioris urbs erat. in finibus eius sita, quâ in Noricum ibatur et Italiam. ideo Ptol. inter Italiam, et Pannoniam superiorem esse scribit. ὑπὸ τὸ Νώρικον. Zosim. autem inter Pannoniam, et Noricum. vide Casaub. ad Capitolin. p. 185. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.